- ANAITICA
- ANAITICARegio Armeniae, apud Plin l. 5. c. 24. ubi de Euphrate, Fluit Xcrxenen primum, mox Anaiticam, Armeniae regiones a Cappadocia excludens; Graece Α᾿ναιτικὴ, a cultu Anaitidos, quam impense colebant Armenii, nomen accepit. Sed quaenam illa sit, incertum: De hac enim regione apud alios nihil. An Acilisene hôc nomine intelligenda? Ita videtur ex Strab. l. 11. Sed hoec magis ad Meridiem vergit, cum illa sit Septentrionalior. Α᾿ναία etiam Cariae Regio, cuius gentile Α᾿ναίτης: Sed nec de illa hîc accipi potest. Salmas. ad Solin. p. 624. et 625. Vide Anaitis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.